monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Nabuthae, § 6 <<<     >>> § 8

§ 7

1 exposuerat supra scriptura diuina quia Helisaeus, cum esset pauper, reliquit boues suos et cucurrit ad Heliam et occidit eos et erogauit populo et adhaesit prophetae.
2 ad condemnationem igitur praemissa sunt diuitis, qui in isto rege describitur, eo quod habens beneficia dei, sicut iste Achab, cui dominus et regnum donauit et pluuiam Heliae uatis oratione concessit, diuina mandata uiolauerit.